monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 6, 15
Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda; si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus autem civitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri vel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque venire non possit.