monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 8, 61
Nam et ubi diligentia est, quae nunc apud nos esse coepit, ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec illi, qui adfuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente retineant ex vix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non adfuisse cognoverit, indicet quod audivit.
Unum est apud nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum atque inlustre miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponiensium, qui hoc non vel viderit vel didicerit, nullum qui oblivisci ulla ratione potuerit.