monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 10, 2
Sed nobis martyres non sunt dii, quia unum eundemque Deum et nostrum scimus et martyrum. Nec tamen miraculis, quae per memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt comparanda miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. Verum si qua similia videntur, sicut a Moyse magi Pharaonis, sic eorum dii victi sunt a martyribus nostris.