monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 10, 6
Eisne qui sacra sua etiam crimina sua esse voluerunt, an eis qui nec laudes suas volunt esse sacra sua, sed totum, quod veraciter laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? in Domino quippe laudantur animae eorum. Credamus ergo eis et vera dicentibus et mira facientibus.