monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > sectio 1 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 14, 1
Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illi Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, qua ait: "Capillus capitis vestri non peribit," dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit.