monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 19, 9
Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum vulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non videtur, quamvis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, videntur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non visam, a quibus alia videbantur: ἀορασία Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non valentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt.