monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 21, 5
Verum tamen quia spei nostrae gaudium propter Dei laudem non est tacendum et de intimis ardentis sancti amoris medullis dictum est: "Domine, dilexi decorem domus tuae;" de donis eius, quae in hac aerumnosissima vita bonis malisque largitur, ipso adiuvante coniciamus; ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti utique digne eloqui non valemus.