monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.277 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 22, 10
Quid videtur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo vero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra vel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi.