monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 24, 8
Quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius atque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat Creatoris.
Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodam modo, quasi nulla sit, excitanda scilicet atque exerenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax atque doctrinae et habilis perceptioni veritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam virtutibusque sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste adversus errores et cetera ingenerata vitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque inmutabilis vincat.