monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 24, 22
Haec autem sola, quae a me velut in quendam sunt aggerem coartata, si vellem velut conligata involucra solvere atque discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum.