monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 25, 1
Verum de animi bonis, quibus post hanc vitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis videtur absurdum in sua resurrectione monstravit, fideli corde conversi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes.