monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 25, 5
Utrum enim non potest facere ut resurgat caro et vivat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus.