monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, 30, 6
Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata illa civitas magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo concordiae vinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore vult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius corporis pacata compago.