monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 5, 10
Domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos: satis hic declaravit in profectione se esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione, quando ut deducatur exoptat. In tua iustitia autem, non in ea quae videtur hominibus. Nam et malum pro malo reddere, iustitia videtur, sed non est eius de quo dictum est: Qui facit oriri solem suum super bonos et malos ; quia et cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce, inquit, parturiit iniustitiam, concepit laborem, et peperit iniquitatem: lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam operatus est: convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem eius iniquitas eius descendet . Cum ergo punit Deus, ut iudex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens de seipso malum, sed in id quod elegerunt eos expellens ad complendam summam miseriarum. Homo autem cum malum pro malo reddit, malo voto id facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum punire vult malum.