monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 5, 12
Sepulcrum patens est guttur eorum: ad voracitatis significationem referri potest, propter quam plerumque homines adulatione mentiuntur. Et mirabiliter dixit, patens sepulcrum; quoniam semper inhiat illa voracitas, non ut sepulcra quae receptis cadaveribus muniuntur. Potest et illud intelligi, quod mendacio et blanda adulatione trahunt in se quos ad peccata illectant, et eos tanquam devorant cum in suam vitam convertunt. Quod quibus contingit quoniam peccato moriuntur , recte illi a quibus inducuntur, sepulcra patentia dicti sunt; quia et ipsi quodammodo exanimes sunt vitam non habendo veritatis, et mortuos in se recipiunt quos verbis mendacibus et vano corde interemptos in se convertunt. Linguis suis dolose agebant, id est linguis malis: nam hoc videtur significare, cum dicit suis, mali enim malas habent linguas; id est, mala loquuntur, cum loquuntur dolum. Quibus Dominus dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali .