monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 16, 11
Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret . Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus eius, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis , cogitans de insidiis quibus iustum circumveniret et perderet.