monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, 2, 3
Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabachthani? quod est, quare me dereliquisti Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini , videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis . Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, Psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut iustitiam suam nostram iustitiam faceret?