monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, 2, 5
Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intelligere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. Petiit Iob ad tentandum, et concessum est . Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt . Daemones exaudiuntur, Apostolus non exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus. Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur. Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Et si forte petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire.