monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1 > sectio 8 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, 2, 17
Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium circumdedit me: etiam videte Evangelium. Foderunt manus meas et pedes meos. Tunc facta sunt vulnera, quorum vulnerum cicatrices dubitans discipulus contrectavit, ille qui dixit: Nisi misero digitos meos in cicatrices vulnerum eius, non credam. Quando ei dixit, Veni, mitte manum tuam, incredule; et misit manum suam, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et ille: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non vident et credunt . Foderunt manus meas et pedes meos.