monumenta.ch > Hieronymus > sectio 50 > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 21, 2, 19
Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me: consideraverunt, et non intellexerunt; conspexerunt, et non viderunt. Usque ad carnem oculos, non usque ad Verbum cor habuerunt. Diviserunt sibi vestimenta mea: vestimenta sua, sacramenta ipsius. Attendite, fratres. Vestimenta ipsius, sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses: sed erat ibi vestimentum quod nemo divisit. Et super vestimentum meum miserunt sortem. Erat ibi tunica, dicit evangelista, desuper texta . Ergo de coelo, ergo a Patre, ergo a Spiritu sancto. Quae est ista tunica, nisi charitas, quam nemo potest dividere? Quae est ista tunica, nisi unitas? In ipsam sors mittitur, nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, charitatem non diviserunt. Et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam: qui habet hanc, securus est; nemo illum movet de Ecclesia catholica, et si foris illam incipiat habere, intromittitur, quomodo ramus olivae a columba .