monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, 2, 1
Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas Vestra: Sicut est, inquit, veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis . Et ne aliquis arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus spiritualiter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines intelligantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus faceret quod iubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra .