monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, 2, 8
Ergo sequitur, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero .