monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 25, 2, 12
Et iam videte, fratres, videte amatorem illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in iudicando. Tu enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas eiusdem meriti esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu iudicante vento discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad iudicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum iudicet, ne perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam in medio malorum; et dic quae audis, Domine, dilexi decorem domus tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi. Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adiuvet me Dominus, et intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et exponit quid sit decor domus Dei, Locus, inquit, habitationis gloriae tuae. Non sufficit dicere, Locus habitationis Dei, sed, Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo ante dicebam, ut et qui fit bonus, non in se, sed in Domino glorietur . Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei . In quibus ergo sic habitat Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.