monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, 1, 4
Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut ille quem laesisti, aut cui fecisti iniuriam, aut qui vult auferre res tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cuius peccatum obiurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis, sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum . Cum diceret enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis eius), cavendum erat ne male intelligerent homines, et putarent a diabolo et daemonibus eius mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam videmus , et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt mundum, de quibus dictum est, Et mundus eum non cognovit ; et de quibus dictum est, Totus mundus in maligno positus est ; exposuit Apostolus cuius mundi essent rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico, rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intelligere quid dixerit, tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli eius? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt . Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino . Non vis regi a diabolo? Migra ad lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit frameam? (Quoniam iam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim iusti est.) Abundent iusti, et effunditur framea, et concluditur adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut iuste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere pravum . Conclusum est adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest invenire.