monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 34, 1, 5
Et unde erunt iusti? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis , quia Deus nobis non est adiutor: ut requirentes alia adiutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius . Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae, Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae, Salus tua ego sum, iuste vivet, ut neminem in adiutorium praeter te quaeram.