monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 44, 5
Sequitur, Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem veram et catholicam intelligamus, Dico ego opera mea regi. Si enim Pater dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte, Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit intelligi: verumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus est Deus . Toties locutus est per Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est, nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructavit cor meum verbum bonum, intelleximus ibi generationem Filii; veluti repetitio mihi videtur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat, Eructavit cor meum verbum bonum, repeteretur in eo quod ait, Dico. Quid est enim, Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus verbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex corde tuo profers; verbum tuum quod sonat et transit, aliunde non profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: vel ecce nunc nondum verbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium quodammodo, et generas verbum quod antea non erat. Non sic Deus genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum vero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur, quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo, Eructavit cor meum verbum bonum, quod est, Dico ego opera mea regi. Quare ergo, Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim facturus erat Deus in creatura, iam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica, nisi esset in consilio. Sicut in Evangelio dicitur: Quod factum est in ipso vita erat . Erat ergo quod factum est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat. Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intelligit; et videat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in Verbo, tanquam in Verbo, tanquam in Unigenito, tanquam in Dei Verbo.