monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 44, 13
Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Iuda, et dux de femoribus eius . Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit servum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde veniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa veluti humilitate seminis esse magnitudinem nominis , id est Filium Dei venturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum servum suum, quem mittebat, ita sibi iurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic iura . Quasi diceret, Pone manum tuam ad altare, aut ad Evangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reverens turpitudinem, sed intelligens veritatem. Propterea, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Potentissime.