monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 55, 5
Conculcaverunt me inimici mei tota die. Illi longe facti a sanctis, ipsi inimici mei. Tota die: iam dictum est. Ab altitudine diei. Quid sibi hoc vult, Ab altitudine diei? Forte altum est ad intellectum. Nec mirum, quia altitudo diei est. Forte enim illi propterea longe facti sunt a sanctis, quia non potuerunt penetrare altitudinem diei, cuius Apostoli duodecim horae fulgentes. Ergo qui tanquam hominem crucifixerunt, in die erraverunt. Quare autem tenebras passi sunt, ut longe fierent a sanctis? Quia in alto lucebat dies, in alto latentem non cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Hac ergo altitudine diei repercussi, et longe facti a sanctis, facti sunt inimici qui tribulent et conculcent tanquam uvam in torculari. Est et alius intellectus: Ab altitudine diei conculcaverunt me inimici mei tota die, hoc est, toto tempore: Ab altitudine diei, hoc est, a superbia temporali. Quando enim conculcant, alti sunt: humiles sunt qui conculcantur, alti sunt qui conculcant. Sed noli timere altitudinem conculcantium; diei altitudo est, temporalis est, non aeterna.