monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 55, 7
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo. Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas. Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces: aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo, sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse dicere, nisi quod ab illo acce isti, de quo dicitur, Quid enim habes quod non accepisti in Deo laudas sermones tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si autem quod in te Dei est, honoraveris tanquam tuum, non Dei; quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo, In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cuius sunt: quia ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ? Quomodo, nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum confitendo non eris ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti: rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro? Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti, Conculcavit me, tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.