monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 58, 2, 2
Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, iam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Iudaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Iudaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Iudaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in iura Romanorum, ut amiserit formam Iudaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes . Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Iesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Charitati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est, Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia eius praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse iustificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae , per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Iudaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est, Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae.