monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 58, 2, 8
Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Iesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi iusti videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo, Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic, Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt . Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic, Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est, Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic, Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humiliari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Iam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes.