monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 59, 10
Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Iuda rex meus: quis Iuda? Qui de tribu Iuda. Quis Iuda, nisi cui dixit ipse Iacob: Iuda, te laudabunt fratres tui ? Iuda rex meus. Quid ergo timeam, quando Iuda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus ? Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Iuda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times ? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; iam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam : singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Iuda rex meus. Ergo quia Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intelligitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre . Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur . Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone . Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem ? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Iuda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum ? Olla bulliente charitas refrigescit. Quare non potius, o charitas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed maior est flamma charitatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Iuda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Iudaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera , et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Iuda rex meus. Et ex eo quia Iuda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est iam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis .