monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > sectio 17 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 59, 15
In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros . Non faciemus virtutem in gladio, non in equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus; non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo faciemus virtutem: et quasi abiecti, et quasi conculcati, quasi nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus persequebantur?