monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 63, 1
Passionis sanctorum martyrum diem hodie festum habentes, in eorum recordatione gaudeamus, recolentes quid patiebantur, et intelligentes quid intuebantur. Nunquam enim tantas tribulationes carne tolerarent, nisi magnam quietem mente conciperent. Hunc itaque psalmum pro ipsa solemnitate curramus. Hesterno enim die multa audivit Charitas Vestra, nec hodie tamen huic festivitati negare potuimus nostram servitutem. Itaque quoniam maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo, nec potuerunt esse fortes martyres, nisi intuerentur eum qui primus passus est; nec talia sustinerent in passione, qualia ille, nisi talia sperarent in resurrectione, qualia ipse de se demonstravit: novit autem Sanctitas Vestra caput nostrum esse Dominum nostrum Iesum Christum, omnesque illi cohaerentes membra esse illius capitis; eiusque vocem iam habetis notissimam, quoniam non ex solo capite, sed etiam ex corpore loquitur; vocesque eius non tantum ipsum Dominum Iesum Christum, qui iam ascendit in coelum, vel significant vel praedicant, sed etiam eius membra caput proprium secutura: agnoscamus hic non solum illius vocem, sed et nostram. Et nemo dicat quod hodie in tribulatione passionum non sumus. Semper enim audistis hoc, quia illis temporibus Ecclesia quasi tota simul impellebatur, nunc autem per singulos tentatur. Alligatus est quidem diabolus, ne faciat quantum potest, ne faciat quantum vult; tamen tantum tentare sinitur, quantum expedit proficientibus. Non nobis expedit esse sine tentationibus: nec rogemus Deum ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem.