monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 63, 5
Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem, ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum , et quidam hora tertia : nisi intelligamus, perturbamur. Et iam incipiente sexta hora dicitur Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum Iudaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum. Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur; invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt, Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt; praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est totum acumen Iudaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt: Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse iudicemur. Exacuerunt tanquam gladium linguas suas.