monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 63, 14
Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Propterea iam attendite, fratres mei, cor altum hominis. Cuius hominis? Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus . In ipsa civitate factus est homo, quam idem ipse fundavit Altissimus, qui in ea factus est homo. Ergo accessit homo, et cor altum. Intuere hominem in corde alto: vide quantum potes, si potes, et Deum in corde alto. Accessit homo: et quia Deus erat, et quia passurus erat volens, et quia exemplum praebiturus infirmis, et quia nihil ei facturi erant qui saeviebant, tanquam passuro Deo, sed in homine, sed in carne; quid sequitur? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum . Ubi est illa saevitia? ubi est ille fremitus leonis, populi rugientis et dicentis, Crucifige, crucifige? ubi sunt insidiae arcum tendentium? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Nostis quemadmodum sibi faciunt de cannitiis sagittas infantes. Quid feriunt, aut unde feriunt? quae manus, aut quod telum? quae arma, aut quae membra? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum.