monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 63, 16
Et timuit omnis homo. Qui non timuerunt, nec homines fuerunt. Timuit omnis homo: id est omnis utens ratione ad intelligenda quae facta erant. Unde illi qui non timuerunt, pecora potius nominandi sunt, bestiae potius immanes et truces. Leo rapiens et rugiens, ille adhuc populus. At vero omnis homo timuit: id est, qui credere voluerunt, qui iudicium venturum contremuerunt. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Ille qui dicebat, A timore inimici erue animam meam, timuit omnis homo. A timore inimici cruebatur sed timori Dei subdebatur. Non timebat eos, qui corpus occidunt, sed eum qui potestatem habet, et corpus et animam mittere in gehennam . Praedicaverunt Dominum: nam primo Petrus timuit, et inimicum timuit; nondum erat anima eius eruta ab inimico. Interrogatus ab ancilla quod inter discipulos eius esset, negavit Dominum ter . Resurrexit Dominus, firmavit columnam: iam Petrus praedicat sine timore, et cum timore; sine timore eorum qui corpus occidunt, cum timore eius qui habet potestatem et corpus et animam occidendi in gehenna ignis. Timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Namque annuntiantes istos Apostolos opera Dei, exhibuerunt sibi principes sacerdotum, et comminati sunt dicentes ne in nomine Iesu praedicarent. Et illi dixerunt: Dicite nobis cui magis obtemperare oporteat, Deo, an hominibus ? Quid illi dicerent? Hominibus potius quam Deo? Sine dubio non responderent, nisi, Deo potius. Illi autem sciebant quae iuberet Deus, et contempserunt minantes sacerdotes. Quia ergo timuit omnis homo, non terruit homo: et aununtiaverunt opera Dei. Si timet homo, non terreat homo: eum enim timere debet homo, a quo factus est homo. Quod supra homines est time, et homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, et praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, et quietem sine labe concupisce; et promittentem dona ista temporalia, et totum mundum deridebis. Ama ergo, et time: ama quod promittit Deus, time quod minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, nec terreberis ex eo quod minatur homo. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Quid est, facta eius intellexerunt? Hoc erat illud, o Domine Iesu Christe, quod tacebas, et sicut ovis ad victimam ducebaris, et non aperiebas coram tondente os tuum, et nos te putabamus esse in plaga et dolore positum, et scientem ferre infirmitatem? Hoccine erat quod abscondebas speciem tuam, speciose forma prae filiis hominum ? Hoccine erat illud, quod videbaris non habere speciem neque decorem ? Portabas in cruce insultantes et dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce . Quis forte sciens potestatem tuam servus tuus, et dilectus tuus, non exclamavit in corde suo, et dixit: O si modo descenderet, et isti omnes qui insultant confunderentur? Sed non erat sic: moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter semper victuros. Hoc illi qui volebant illum de cruce descendere, non intelligebant; at ubi resurrexit, et glorineatus ascendit in coelum, intellexerunt opera Domini. Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.