monumenta.ch > Hieronymus > sectio 105 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 64, 15
Sulcos eius inebria. Fiant ergo primo sulci qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis Dei, Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius. Videmus: credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur . Sic multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt. Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius: in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo . Cum dicit, parvulis in Christo, iam dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos . Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur; roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.