monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 23
Deinde quod dixit, montem Dei, montem incaseatum, montem uberem, ne quis auderet ex hoc Dominum Iesum Christum comparare caeteris sanctis, qui et ipsi dicti sunt montes Dei: legitur quippe, Iustitia tua sicut montes Dei ; unde Apostolus ait, Ut nos simus iustitia Dei in ipso . De quibus montibus et alio loco dicitur, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis ; quia vita eis aeterna donata est, et per eos sanctarum Scripturarum eminentissima auctoritas constituta est, sed illuminante ab eis illo cui dicitur, Illuminans tu. Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: nec tamen auxilium meum ab ipsis proprie montibus; sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram . Unus quippe ipsorum montium multum excellens cum dixisset, quod plus illis omnibus laboraverit: Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum . Ne quis ergo auderet etiam montem speciosum forma prae filiis hominum montibus filiis hominum comparare; quoniam non defuerunt qui eum dicerent, alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis ; convertit se ad illos, et ait: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem, inquit, in quo placuit Deo inhabitare in eo? Utquid suspicamini? Sicut enim lumen illi, quia et ipsis dictum est, Vos estis lumen mundi ; sed aliud illud dictum est, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem : sic, montes illi; sed longe alius mons paratus in cacumine montium. Montes itaque isti illum montem portando gloriosi sunt: quorum ille unus dicit, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo : ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur . Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo habitare in eo? Non quia in aliis non inhabitat, sed quia in ipsis per ipsum. In ipso quippe inhabitat omnis plenitudo divinitatis ; non umbraliter, tanquam in templo a rege Salomone facto, sed corporaliter, id est solide atque veraciter. Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi . Quod sive de Patre dictum accipiamus, quoniam ipse ait, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua; ego in Patre, et Pater in me ; sive ita intelligatur, Deus erat in Christo, Verbum erat in homine: sic erat utique Verbum in carne, ut Verbum etiam caro factum solus proprie diceretur, id est, homo Verbo in unam Christi personam copularetur. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Longe utique aliter quam in illis montibus, quorum aliquem etiam hunc suspicamini. Non enim quia et illi per adoptionis gratiam filii Dei sunt, ideo quisquam illorum est Unigenitus cui diceret: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis . Etenim Dominus inhabitabit usque in finem: id est, illos montes non comparandos huic monti ipse Dominus inhabitabit, qui est mons paratus in cacumine montium; ut perducat eos in finem, id est in seipsum sicut Deus est contemplandum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti . Deo itaque placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium; cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui . Ipse autem mons Dominus est, qui alios montes inhabitabit in finem, in quorum cacumine paratus est. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus , mons montium, sicut sanctus sanctorum. Unde dicit: Ego in eis, et tu in me . Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Etenim montes illos incaseatos Dominus iste, mons incaseatus, inhabitabit usque in finem, ut aliquid sint quibus ait: Quia sine me nihil potestis facere .