monumenta.ch > Augustinus > sectio 27

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 27
Sed quid deinde adiungit? Etenim qui non credunt inhabitare; vel quod nonnulli codices habent, Etenim non credentes inhabitare. Nam quid sunt aliud non credentes, nisi qui non credunt? De quibus dictum sit non est facilis intellectus. Tanquam enim ratio redderetur superiorum verborum, cum dictum esset, Captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus; ita subiunctum est, Etenim qui non credunt inhabitare, id est, non credentes ut inhabitarent. Quid est hoc? de quibus hoc dicit? An illa captivitas antequam transiret in bonam captivitatem, unde fuerit mala captivitas ostendit? Non credendo enim possidebantur ab inimico, qui operatur in filiis diffidentiae; in quibus et vos, inquit, fuistis aliquando, cum viveretis in illis . Donis ergo gratiae suae, qui accepit dona in hominibus captivavit istam captivitatem. Etenim non credentes erant ut inhabitarent. Nam fides eos inde liberavit , ut iam credentes inhabitent in domo Dei, facti et ipsi domus Dei, et currus Dei millium laetantium.