monumenta.ch > Augustinus > sectio 36

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 36
Ibi Beniamin adolescentior in ecstasi. Ibi Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin . Sed plane in ecstasi; expavescentibus omnibus tam magnum in eius vocatione miraculum. Ecstasis namque est mentis excessus: quod aliquando pavore contingit; nonnunquam vero per aliquam revelationem alienatione mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum est demonstretur. Unde intelligi etiam sic potest quod hic positum est, in ecstasi; quia cum ei persecutori dictum esset de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris, adempto lumine oculorum carnalium, respondebat Domino quem spiritu videbat; qui autem cum illo erant, vocem respondentis audiebant, neminem tamen videntes cui loqueretur . Potest hic ecstasis etiam illa eius intelligi, de qua ipse loquens ait, scire se hominem raptum usque in tertium coelum; sive autem in corpore, sive extra corpus, nescire; sed raptum in paradisum audisse ineffabilia verba, quae non liceret homini loqui . Principes Iuda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthalim. Cum Apostolos significet principes, ubi est et Beniamin adolescentior in ecstasi; quibus verbis Paulum significari nemo ambigit; vel nomine principum omnes significentur in Ecclesiis excellentes atque imitatione dignissimi: quid sibi volunt haec nomina tribuum Israeliticarum? Si enim tantum Iudae mentio fieret, quoniam ex hac tribu reges fuerant, ex qua et Dominus Christus secundum carnem ; ideo ex hac tribu putaremus figuratos etiam principes Testamenti Novi: cum vero adiungit, principes Zabulon, principes Nephthalim; quisquam forsitan dicat ex his tribubus Apostolos fuisse, ex aliis autem non fuisse. Quod licet unde probari hoc posset non videam; tamen, quia nec unde refellatur invenio, et hoc loco principes Ecclesiarum, ducesque eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum video commendari, non absurde etiam istum sensum probo ; sed plus me delectat quod ex istorum nominum interpretatione clarescit. Hebraea quippe sunt nomina: quorum Iuda, Confessio interpretari dicitur; Zabulon, Habitaculum fortitudinis; Nephthalim, Dilatatio mea. Quae omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus. Martyres namque in Ecclesiis locum summum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Iam vero in martyrio prima confessio est, et pro illa quidquid acciderit tolerandi sequens assumitur fortitudo; deinde post omnia tolerata, finitis angustiis, latitudo consequitur in praemio Potest et sic intelligi, ut quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus, fidem, spem, charitatem , confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. Fidei quippe res est ut corde credatur ad iustitiam, ore autem confessio fiat ad salutem . In passionibus autem tribulationum res tristis est, sed spes fortis est: Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Latitudinem vero praestat charitatis in corde diffusio: nam consummata charitas foras mittit timorem ; qui timor tormentum habet per animae angustias. Principes ergo Iuda duces eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim: principes confessionis, fortitudinis, latitudinis; principes fidei, spei, charitatis.