monumenta.ch > Augustinus > sectio 40

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 40
Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus eius. Aegypti, vel Aethiopiae nomine, omnium gentium fidem significavit, a parte totum; legatos appellans reconciliationis praedicatores. Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo . Non ergo de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris gentibus futuros praedicatores christianae pacis, hoc modo mystice prophetatum est. Quod vero ait, Praeveniet manus eius, hoc ait, praeveniet vindictam eius; conversione scilicet ad eum, ut peccata dimittantur, ne peccatores permanendo puniantur. Quod etiam in alio psalmo dicitur: Praeveniamus faciem eius in confessione . Sicut per manus vindictam, ita per faciem revelationem praesentiamque significat, quae futura est in iudicio. Quia ergo per Aegyptum atque Aethiopiam totius orbis gentes significavit, continuo subiunxit: Deo regna terrae. Non Sabellio, non Ario, non Donato, non caeteris tauris cervicatis; sed, Deo regna terrae.