monumenta.ch > Augustinus > sectio 44

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 67, 44
Denique ne aliud nubes intelligerentur, secutus adiunxit: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel. Tunc enim et nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur Israel, quod est Videns Deum; quoniam videbimus eum sicuti est . Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus: nunc fragili et infirmae . Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus . Tunc vero, etiam corporum gloriosissima commutatione, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Seminatur enim hoc corpus in infirmitate; surget in virtute . Ipse ergo dabit virtutem quam in sua carne praemisit, de qua dicit Apostolus: Virtutem resurrectionis eius . Fortitudinem autem, qua inimica destruetur mors . Quoniam itaque prolixum, et ad intelligendum difficilem Psalmum tandem aliquando, ipso adiuvante, finivimus. Benedictus Deus. Amen.