monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 68, 2, 4
Tu enim cognoscis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod obiicit inimicus. Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis obiectione erubescere. Non est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui obiicitur: sed tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum obiicitur; non quia obiectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo culpa non inveniebatur. Obiiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti . O Paule, nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat obiici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia iam sanata, nec verecundia in fronte tam libera. Sed cum obiiceretur quibusdam quod Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic relinquat, sed ut eos adiuvando perficiat. Dixit enim et quidam credens, et titubans: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam . In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti; quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos.