monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 68, 2, 11
Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam Iudas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Proiecit enim pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium quo ipse a Domino redemptus erat . Factum est hoc in Iuda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio Domini? Nimirum ex persona locutus est eius unde corpus acceperat, unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui percussus est primo morte propter peccatum suum . Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Iam enim homo hic moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est? Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit, morte moriemini . Ex hac morte carnem susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo . Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt: vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus adverte, secundum cuius vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in quo vocem suam ostendit, quia eius primum versum de cruce clamavit: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum . Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei quem levavit in iumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens autem Samaritanus misertus est eius; accessit, et in iumentum proprium levavit . Samarites latine Custos interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster Iesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis iam non moriturus , non dormit neque obdormiet qui custodit Israel . Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.