monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 3 > sectio 6 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, 1, 1
In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Charitate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia iustus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret, Quid fecisti , si damnaret iniustum ? Quanta ergo misericordia eius, ut iustificet iniustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cuius commendatione habebat Iudaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tanquam iustitiam suam diligentes atque iactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Et tanquam ei diceretur, Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subiecit continuo, Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . Gloriantes, inquit, tanquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tanquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus . Haec est ergo tota scientia magna, hominem scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Iudaeos, de littera Legis et de sua iustitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei . Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post, Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam : id est, ut unusquisque peccator et iniquus iam de se desperans, iam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba eiusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tanquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus.