monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 70, 1, 2
Titulus ergo est psalmi huius, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Ionadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Ionadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Ieremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt . Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tanquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri obedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius iusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc iubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri iussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Ionadab propter obedientiam, eosque obiecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Ionadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Ieremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus huius psalmi, ut cum dixisset, filiorum Ionadab, subiiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Ionadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Ionadab, quia patri obedientes erant; ut intelligerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Ionadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi . Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi . Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tanquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus eius, faciem eius, praesentiam eius potes videre; cor eius non potes: et tamen ait illis Apostolus, Non ad oculum servientes. Et quid est, Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adiecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate . Talis fuit Ionadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: idem ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Ierusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit , ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Ionadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia 'omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt' . Merito et 'primi ducti sunt captivi:' quia 'primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est.' Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur . Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Iam pertines: exclama, Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Audiamus ergo istum hoc exclamantem.