monumenta.ch > Augustinus > sectio 8 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 71, 3
Deinde sequitur: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit iudicium suum et iustitiam suam satis ostenditur, cum dicit, Iudicare populum tuum in iustitia, id est, ad iudicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam ; hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, iudicium tuum da, iudicare populum tuum; id est, iudicium tuum da, ad iudicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in iustitia; hoc posterius, in iudicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Qua paupertate etiam beatus Iob pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim iactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo iam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint : divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tanquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Charitas enim non inflatur ; nec est vera Dei charitas in eo qui ingratus est sancto Spiritui eius, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas eius . Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis . Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est , dicatur Deo Patri regi, Iustitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari iustitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille iudicare populum Dei in iustitia, et pauperes Dei in iudicio: et eo iudicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta .