monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 71, 12
Coram illo decident Aethiopes, et inimici eius terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes terras est, inimicatura: ideo cum dixisset, Coram illo decident Aethiopes; adiunxit, et inimici eius terram lingent; id est, homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua . Homo quippe audire meruit: Terra es, et in terram ibis . Hanc terram lingendo, id est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos hominum, perventura.