monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 73, 20
Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis . Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.